monumenta.ch > Ambrosius > 83 > 50 > sectio 8 > sectio 102 > CAPUT XLIII. > sectio 2 > sectio 13 > 12 > sectio 112 > sectio 139 > 18 > 11a > 107 > sectio 8 > 15 > sectio 61 > 46 > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, 32, 7. <<<    

8.

1 Cum igitur perdix iste penitus a falsis filiis derelictus fuerit, tunc erit stultus ille, quem elegit Deus, et sapientem confudit, salvus; quoniam quae stulta sunt mundi, elegit Deus.
2 Ideoque si quis videtur sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. I, 27).
3 Vale, fili, et nos dilige, ut facis; quoniam nos te diligimus.